Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. dictorumque metu. licet hic insana minetur,
  2. elicior tenebris; alio mihi debita fato
  3. summa dies, vetitumque dari mortalibus armis,
  4. sed me vester amor nimbisque arcana profari
  5. Phoebus agit; vobis ventura atque omne. quod ultra est.
  6. pandere maestus eo; nam te. vesane. moueri
  7. ante nefas, unique tacet tibi noster Apollo.
  8. quo, miseri, fatis superisque obstantibus arma,
  9. quo rapitis? quae vos Furiarum verbera caecos
  10. exagitant? adeone animarum taedet? et Argos
  11. exosi? nil dulce domi r nulla omina curae?
  12. quid me Persei secreta ad culmina montis
  13. ire gradu trepido superumque inrumpere coetus
  14. egistis? potui pariter nescire, quis armis
  15. v.1.p.498
  16. casus, ubi atra dies, quae fati exordia cunctis,
  17. quae mihi. consulti testor penetralia mundi
  18. et volucrum adfatus et te, Thymbraee, vocanti
  19. non alias tam saeve mihi, quae signa futuri
  20. pertulerim: vidi ingentis portenta ruinae,
  21. vidi hominum divumque metus [*]() hilaremque Megaeram