Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. experiar.’ laetum fremit adsensuque furentem
  2. implet Achaea manus, tandem prorumpere adactus
  3. Oeclides: ‘alio curarum agitante tumultu
  4. non equidem effreno iuvenis clamore profani
  5. dictorumque metu. licet hic insana minetur,
  6. elicior tenebris; alio mihi debita fato
  7. summa dies, vetitumque dari mortalibus armis,
  8. sed me vester amor nimbisque arcana profari
  9. Phoebus agit; vobis ventura atque omne. quod ultra est.
  10. pandere maestus eo; nam te. vesane. moueri
  11. ante nefas, unique tacet tibi noster Apollo.
  12. quo, miseri, fatis superisque obstantibus arma,
  13. quo rapitis? quae vos Furiarum verbera caecos
  14. exagitant? adeone animarum taedet? et Argos
  15. exosi? nil dulce domi r nulla omina curae?
  16. quid me Persei secreta ad culmina montis
  17. ire gradu trepido superumque inrumpere coetus
  18. egistis? potui pariter nescire, quis armis
  19. v.1.p.498
  20. casus, ubi atra dies, quae fati exordia cunctis,
  21. quae mihi. consulti testor penetralia mundi