Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Atque hic ingenti Capaneus Mavortis amore
  2. excitus et longam pridem indignantia pacem
  3. corda tumens—huic ampla quidem de sanguine prisco
  4. nobilitas: sed enim ipse manu praegressus avorum
  5. facta, diu tuto superum contemptor et aequi
  6. impatiens largusque animae, modo suaserit ira—,
  7. unus ut e silvis Pholoes habitator opacae
  8. inter et Aetnaeos aequus consurgere fratres,
  9. ante fores, ubi turba ducum vulgique frementis,
  10. Amphiarae, tuas " quae tanta ignavia " clamat,
  11. [*](recurant P: recurvant ω: recurunt (with r written over) )
    v.1.p.496
  12. ‘Inachidae vosque o socio de sanguine Achivi?
  13. unius—heu pudeat!—plebeia ad limina civis
  14. tot ferro accinetae gentes animisque paratae
  15. pendemus? non si ipse cavo sub vertice Cirrhae,
  16. quisquis is est. timidis famaeque ita visus, Apollo
  17. mugiat insano penitus seclusus in antro,
  18. exspectare queam, dum pallida virgo tremendas
  19. nuntiet ambages, virtus mihi numen et ensis,
  20. quem teneo! iamque hic timida cum fraude sacerdos
  21. exeat, aut hodie, volucrum quae tanta potestas,