Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. sic pater omnipotens, visusque nocentibus arvis
  2. abstulit, et dulci terrae caruere sereno.
  3. Iamque per Argolicas Erebo sata virgo cohortis
  4. vestigat Polynicis iter portisque sub ipsis
  5. invenit, incertum leto tot iniqua fugane
  6. exeat, et dubios turbarant omina sensus:
  7. viderat, obseura vallum dum nocte pererrat
  8. aeger consilii curisque novissima volvens,
  9. coniugis Argiae laceram cum lampade maesta
  10. effigiem — sunt monstra deum, sic ire parabat,
  11. has latura viro taedas erat! — : ergo roganti,
  12. quae via quisve dolor, cur maesta insignia, tantum
  13. fleverat atque manu tacitos averterat ignes,
  14. scit mentem vidisse nefas; etenim unde Mycenis
  15. adforet et vallum coniunx inopina subiret?
  16. sed fati monitus vicinaque funera sentit,
  17. ac sentire timet, eum vero Acherontis aperti
  18. Dira ter admoto tetigit thoraca flagello,
  19. ardet inops animi, nee tam considere regno,