Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Immo mehercules ut carmen fortius ac iustius petam, quo animum tuum magis fulcias, hoc dicito, quotiens aliquid aliter quam cogitabas evenerit: " di melius."
Sic composito nihil accidet. Sic autem conponetur, si, quid humanarum rerum varietas possit, cogitaverit, antequam senserit, si et liberos et coniugem et patrimonium sic habuerit tamquam non utique semper habiturus et tamquam non futurus ob hoc miserior, si habere desierit. Calamitosus est animus futuri anxius et ante miserias miser, qui sollicitus est, ut ea, quibus delectatur, ad extremum usque permaneant.
Nullo enim tempore conquiescet et expectatione venturi praesentia, quibus frui poterat,
Nec ideo praecipio tibi neglegentiam. Tu vero metuenda declina. Quidquid consilio prospici potest, prospice. Quodcumque laesurum est, multo ante quam accidat, speculare et averte. In hoc ipsum tibi plurimum conferet fiducia et ad tolerandum omne obfirmata mens. Potest fortunam cavere, qui potest ferre. Certe in tranquillo non tumultuatur. Nihil est nec miserius nec stultius quam praetimere. Quae ista dementia est malum suum antecedere ?
Denique ut breviter includam quod sentio, et istos satagios ac sibi molestos describam tibi, tam intemperantes in ipsis miseriis quam sunt ante illas. Plus dolet quam necesse est, qui ante dolet quam necesse est; eadem enim infirmitate dolorem non aestimat, qua non exspectat; eadem intemperantia fingit sibi perpetuam felicitatem suam, fingit crescere debere quaecumque contigerunt, non tantum durare; et oblitus huius petauri, quo humana iactantur, sibi uni fortuitorum constantiam spondet.
Egregie itaque videtur mihi Metrodorus dixisse in ea epistula, qua sororem amisso optimae indolis filio adloquitur: " mortale est omne mortalium bonum." De his loquitur bonis, ad quae concurritur. Nam illud verum bonum non moritur, certum est sempiternumque, sapientia et virtus; hoc unum contingit