Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Ceterum tam inprobi sunt tamque obliti, quo eant, quo illos singuli dies turbent, ut mirentur aliquid ipsos amittere amissuri uno die omnia. Quicquid est, dominus inscriberis, apud te est, tuum non est; nihil firmum infirmo, nihil fragili aeternum et invictum est. Tam necesse est perire quam perdere, et hoc ipsum, si intellegimus, solacium est. Aequo animo perde, pereundum [*](perde, pereundum Madvig; perdere pereundum BA.) est.
Quid ergo adversus has amissiones auxili invenimus ? Hoc, ut memoria teneamus amissa nec cum ipsis fructum excidere patiamur, quem ex illis percepimus. Habere eripitur, habuisse numquam. Peringratus est, qui cum amisit, pro accepto nihil debet. Rem nobis eripit casus, usum [*](usum later MSS.; usus BA.) fructumque apud nos relinquit, quem nos iniquitate desiderii perdidimus.
Dic tibi: " Ex istis, quae terribilia videntur, nihil est invictum. Singula vicere iam multi: ignem Mucius, crucem Regulus, venenum Socrates, exilium Rutilius, mortem ferro adactam Cato; et nosvincamus aliquid."
Rursus ista, quae ut [*](ista quae ut later MSS.; ita quae vis BA.) speciosa et felicia trahunt vulgum, a multis et saepe contempta sunt. Fabricius divitias imperator reiecit, censor notavit. Tubero
Nos quoque aliquid et ipsi faciamus animose; simus inter exempla.
Quare defecimus ? Quare desperantes ? Quicquid fieri potuit, potest, nos modo purgemus animum sequamurque naturam, a qua aberranti cupiendum timendumque est et fortuitis serviendum. Licet reverti in viam, licet in integrum restitui; restituamur, ut possimus dolores, quocumque modo corpus invaserint, perferre et fortunae dicere: " cum viro tibi negotium est; quaere, quem vincas."