Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quod dico, tale est. Grammaticus non erubescet soloecismo, si sciens fecit, erubescet, si nesciens; medicus si deficere aegrum non intellegit, quantum ad artem, magis peccat quam si se intellegere dissimulat. At in hac arte vivendi turpior volentium culpa est.

Adice nunc, quod artes quoque pleraeque, immo ex omnibus liberalissimae habent decreta sua, non

v3.p.64
tantum praecepta, sicut medicina. Itaque alia est Hippocratis secta, alia Asclepiadis, alia Themisonis.

Praeterea nulla ars contemplativa sine decretis suis est, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet appellare vel scita vel placita, quae et in geometria et in astronomia invenies. Philosophia autem et contemplativa est et activa; spectat simul agitque. Erras enim, si tibi illam putas tantum terrestres operas [*](operas later MSS.; opera BA.) promittere; altius spirat. Totum, inquit, mundum scrutor nec me intra contubernium mortale contineo suadere vobis ac dissuadere contenta. Magna me vocant supraque vos posita:

  1. Nam tibi de summa caeli ratione deumque
  2. Disserere incipiam et rerum primordia pandam;
  3. Unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  4. Quoque eadem rursus [*](quove eadem rursum Lucr.) natura perempta resolvat,
ut ait Lucretius. Sequitur ergo ut, cum contemplativa sit, habeat decreta sua.

Quid ? Quod facienda quoque nemo rite obibit nisi is, cui ratio erit tradita, qua in quaque re omnes officiorum numeros exequi possit, quos non servabit, qui in rem praesentem [*](in rem praesentem Hermes; in rem BA.) praecepta acceperit, non in omnem. [*](omnem later MSS.; omne BA.) Inbecilla sunt per se et, ut ita dicam, sine radice, quae partibus dantur. Decreta sunt, quae muniant, quae securitatem nostram tranquillitatemque tueantur, quae totam vitam totamque rerum naturam simul

v3.p.66
contineant. Hoc interest inter decreta philosophiae et praecepta, quod inter elementa et membra; haec ex illis dependent, illa et horum causae sunt et omnium.

" Antiqua," inquit, " sapientia nihil aliud quam facienda ac vitanda praecepit, et tunc longe meliores erant viri. Postquam docti prodierunt, boni desunt. Simplex enim illa et aperta virtus in obscuram et sollertem scientiam versa est docemurque disputare, non vivere."

Fuit sine dubio, ut dicitis, vetus illa sapientia cum maxime nascens rudis non minus quam ceterae artes, quarum in processu subtilitas crevit. Sed ne opus quidem adhuc erat remediis diligentibus. Nondum in tantum nequitia surrexerat nec tam late se sparserat. Poterant vi tus simplicibus obstare remedia simplicia; nunc necesse est tanto operosiora esse munimenta, quanto vehementiora sunt, quibus petimur.

Medicina quondam paucarum fuit scientia herbarum, quibus sisteretur fluens sanguis, vulnera coirent; paulatim deinde in hanc pervenit tam multiplicem varietatem. Nec est mirum tunc illam minus negotii habuisse firmis adhuc solidisque corporibus et facili cibo nec per artem voluptatemque corrupto, qui postquam coepit non ad tollendam, sed ad inritandam famem quaeri et inventae sunt mille conditurae, quibus aviditas excitaretur, quae desiderantibus ali menta erant, onera sunt plenis.

Inde pallor et nervorum vino madentium tremor et miserabilior ex cruditatibus quam ex fame macies. Inde incerti

v3.p.68
labantium [*](labantium later MSS.; Iubentium BA.) pedes et semper qualis in ipsa ebrietate titubatio. Inde in totam cutem umor admissus distentusque venter, dum male plus quam poterat. Inde suffusio luridae bilis et decolor vultus tabesque in se et retorridi digiti articulis nervorumque sine sensu iacentium torpor aut palpitatio [*](Muretus removed corporum after palpitatio: Buecheler suggested praecordiorum, and Windhaus cordum.) sine intermissione vibrantium.

Quid capitis vertigines dicam ? Quid oculorum auriumque tormenta et cerebri exaestuantis verminationes et omnia, per quae exoneramur, internis adfecta ? Innumerabilia praeterea febrium genera, aliarum impetu saevientium, aliarum tenui peste repentium, aliarum eum horrore et multa membrorum quassatione venientium ?

Quid alios referam innumerabiles morbos, supplicia luxuriae ?

Immunes erant ab istis malis, qui nondum se deliciis solverant, qui sibi imperabant, sibi ministrabant. Corpora opere ac vero labore durabant aut cursu defatigati aut venatu aut tellure [*](tellure later MSS.; tollere BA.) versanda. [*](versanda Windhaus; versantia BA.) illos , qui nisi esurientibus placere non posset. Itaque nihil opus erat tam magna medicorum tot ferramentis atque pyxidibus. Simplex erat ex causa simplici valitudo; multos morbos multa .

Vide, quantum rerum per unam gulam transiturarum permisceat luxuria, terrarum marisque vastatrix. est itaque inter se tam diversa dissideant et hausta male [*](Gertz added another male to the text.)

v3.p.70
male digerantur aliis alio nitentibus. Nec mirum, quod inconstans variusque ex discordi cibo morbus est et illa ex contrariis naturae partibus in eundem compulsa redundant. Inde tam multo [*](multo Haupt; nullo BA.) aegrotamus genere quam vivimus.

Maximus ille medicorum et huius scientiae conditor feminis nec capillos defluere dixit nec pedes laborare; atqui et capillis destituuntur et pedibus aegrae sunt. Non mutata feminarum natura, sed victa est; nam cum virorum licentiam aequaverint, corporum quoque virilium incommoda aequarunt.