Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Ita est: inritamentum est omnium, in quae insanimus, admirator et conscius. Ne concupiscamus efficies, si ne ostendamus effeceris. Ambitio et luxuria et inpotentia scaenam desiderant: sanabis ista, si absconderis.

Itaque si in medio urbium fremitu conlocati sumus, stet ad latus monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet parvo divitem et usu opes metientem. Contra illos, qui gratiam ac potentiam attollunt, otium ipse suspiciat traditum litteris et animum ab externis ad sua reversum.

Ostendat ex constitutione vulgi beatos in illo invidioso fastigio suo trementes et adtonitos longeque aliam de se opinionem habentes quam ab aliis habetur. Nam quae aliis excelsa videntur, ipsis praerupta sunt. Itaque exanimantur et trepidant, quotiens despexerunt in illud magnitudinis suae praeceps. Cogitant enim varios casus et in sublimi maxime lubricos.

Tunc adpetita formidant et quae illos graves aliis reddit, gravior ipsis felicitas incubat. Tunc laudant otium lene et sui iuris, odio est fulgor et fuga a rebus adhuc stantibus quaeritur. Tunc demum videas philosophantis metu [*](metu Muretus; metus BA.) et aegrae fortunae sana

v3.p.58
consilia. Nam quasi ista inter se contraria sint, bona fortuna et mens bona, ita melius in malis sapimus; secunda rectum auferunt. Vale.

Petis a me, ut id, quod in diem suum dixeram debere differri, repraesentem et scribam tibi, an haec pars philosophiae, quam Graeci paraeneticen vocant, nos praeceptivam dicimus, satis sit ad consummandam [*](consummandam later MSS.; consum(m)endam BA.) sapientiam. Scio te in bonam partem accepturum si negavero. Eo magis promitto et verbum publicum perire non patior: " postea noli rogare, quod inpetrare nolueris."

Interdum enim enixe petimus id, quod recusaremus, si quis offerret. Haec sive levitas est sive vernilitas, punienda est annuendi [*](annuendi Windhaus and Buecheler; mutendi BA.) facilitate. Multa videri volumus velle, sed nolumus. Recitator historiam ingentem attulit minutissime scriptam, plicatam, et magna parte perlecta " desinam," inquit, " si vultis. [*](si vultis later MSS.; si multis B; simultis A.) " Adclamatur " recita, recita " ab iis, qui illum

v3.p.60
ommutescere illic cupiunt. Saepe aliud volumus, aliud optamus et verum ne dis quidem dicimus, sed di aut non exaudiunt aut miserentur.

Ego me omissa misericordia vindicabo et tibi ingentem epistulam inpingam, quam tu si invitus leges, dicito: " ego mihi hoc contraxi " teque inter illos numera, quos uxor magno ducta ambitu torquet, inter illos, quos divitiae per summum adquisitae sudorem male habent, inter illos, quos honores nulla non arte. atque opera petiti discruciant, et ceteros malorum suorum compotes. . Sed ut omisso principio rem ipsam adgrediar, " beata," inquiunt, "vita constat ex actionibus rectis; ad actiones rectas praecepta perducunt; ergo ad beatam vitam praecepta sufficiunt."

Non semper ad actiones rectas praecepta perducunt, sed cum obsequens ingenium est; aliquando frustra admoventur, si animum opiniones obsident pravae.

Deinde etiam si recte faciunt, nesciunt facere se recte. Non potest enim quisquam nisi ab initio formatus et tota ratione compositus omnes exequi numeros, ut sciat, quando oporteat et in quantum et cum quo et quemadmodum et quare. Non potest toto animo honesta [*](animo honesta Hense; animo ad honesta later MSS.; animoteonesta BA.) conari, ne constanter quidem aut libenter, sed respiciet, sed haesitabit.

" Si honesta," inquit, " actio ex praeceptis venit, ad beatam vitam praecepta abunde sunt; atqui est [*](atqui est Pincianus; atque BA.)

v3.p.62
illud, ergo et hoc." His respondebimus actiones honestas et praeceptis fieri, non tantum praeceptis.

" Si aliae," inquit, " artes contentae sunt praeceptis, contenta erit et sapientia, nam et haec ars vitae est. Atqui gubernatorem facit ille, qui praecipit: sic move gubernaculum, sic vela summitte, sic secundo vento utere, sic adverso resiste, sic dubium communemque tibi vindica. Alios quoque artifices praecepta conformant [*](conformant Hermes and Gertz; confirmant BA.) ; ergo in hoc idem poterunt artifice vivendi."

Omnes istae artes circa instrumenta vitae occupatae sunt, non circa totam vitam. Itaque multa illas inhibent extrinsecus et inpediunt, spes, cupiditas, timor. At haec, quae artem vitae professa est, nulla re, quo minus se exerceat, vetari potest; discutit enim inpedimenta et traicit [*](traicit Bartsch; tractat BA.) obstantia. Vis scire, quam dissimilis sit aliarum artium condicio et huius ? In illis excusatius est voluntate peccare quam casu, in hac maxima culpa est sponte delinquere.