Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

"Tu me," inquis, "vitare turbam iubes, secedere et conscientia esse contentum ? Ubi illa praecepta vestra, quae imperant in actu mori ? " Quod ego tibi videor interim suadere, in hoc me recondidi et fores clusi, ut prodesse pluribus possem. Nullus mihi per otium dies exit. Partem noctium studiis vindico. Non vaco somno sed succumbo, et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere detineo.

Secessi non tantum ab hominibus, sed a rebus, et inprimis a meis rebus; posterorum negotium ago; illis aliqua, quae possint prodesse, conscribo. Salutares admonitiones, velut medicamentorum utilium compositiones, litteris mando, esse illas efficaces in meis ulceribus expertus, quae etiam si persanata non sunt, serpere desierunt.

v1.p.38