Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Bene et ille, quisquis fuit, ambigitur enim de auctore, cum quaereretur ab illo, quo tanta diligentia artis spectaret ad paucissimos perventurae, " Satis sunt," inquit, " mihi pauci, satis est unus, satis est nullus." Egregie hoc tertium Epicurus, cum uni
v1.p.36
ex consortibus studiorum suorum scriberet: " Haec," inquit, " ego non multis, sed tibi; satis enim magnum alter alteri theatrum sumus." Ista, mi Lucili, condenda in animum sunt, ut contemnas voluptatem ex plurium adsensione venientem. Multi te laudant. Ecquid [*](ecquid Erasmus; et quid MSS.) habes, cur placeas tibi, si is es, quem intellegant multi ? Introrsus bona tua spectent. VALE.