Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
De ipsa villa nihil tibi possum certi scribere. Frontem enim eius tantum novi et exposita, quae ostendit etiam transeuntibus. Speluncae sunt duae magni operis, cuivis [*](cuivis Lipsius; cuius MSS.) laxo atrio pares, manu factae, quarum altera solem non recipit, altera usque in occidentem tenet. Platanona medius rivus et a mari et ab Acherusio lacu receptus euripi modo dividit, alendis piscibus, etiam si adsidue exhauriatur, sufficiens. Sed illi, cum mare patet, parcitur; cum tempestas piscatoribus dedit ferias, manus ad parata porrigitur, Hoc tamen est commodissimum in villa, quod Baias trans parietem habet; incommodis illarum caret, voluptatibus fruitur.
Has laudes eius ipse novi; esse illam totius anni credo. Occurrit enim favonio et illum adeo excipit, ut Bais neget. Non stulte videtur elegisse hunc locum