Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

At ille latere sciebat, non vivere. Multum autem interest, utrum vita tua otiosa sit an ignava. Numquam aliter hanc villam Vatia vivo praeteribam, quam ut dicerem: " Vatia hic situs est."

Sed adeo, mi Lucili, philosophia sacrum quiddam est et venerabile, ut etiam, si quid illi simile est, mendacio placeat. Otiosum enim hominem seductum existimat vulgus et securum et se contentum, sibi viventem, quorum nihil ulli contingere nisi sapienti potest.

Ille sollicitus scit sibi vivere ? [*](This and the next sentence are punctuated according to Summers; Hense takes them as declarations, but suggests solus non sollicitus, silice solus is added above the line in V, and in P sollicitus has been corrected to solus.) Ille enim, quod est primum, scit vivere ? Nam qui res et homines fugit, quem cupiditatum suarum infelicitas

v1.p.368
relegavit, qui alios feliciores videre non potuit, qui velut timidum atque iners animal metu oblituit, ille sibi non vivit, sed, quod est turpissimum, ventri, somno, libidini. Non continuo sibi vivit, qui nemini. Adeo tamen magna res est constantia et in proposito suo perseverantia, ut habeat auctoritatem inertia quoque pertinax.