Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hilarem me putas haec tibi scribere, quia effugi ? Tam ridicule facio, si hoc fine quasi bona valitudine delector, quam ille, quisquis vicisse se putat, cum vadimonium distulit. Ego vero et in ipsa suffocatione non desii cogitationibus laetis ac fortibus adquiescere.

" Quid hoc est ? " inquam. " Tam saepe mors

v1.p.362
experitur me ? Faciat; ego [*](Before ego the MSS. read at; Gertz removed it from the text.) illam diu expertus sum." "Quando?" inquis. Antequam nascerer. Mors est non esse; id quale sit, iam scio. Hoc erit post me, quod ante me fuit. Si quid in hac re tormenti est, necesse est et fuisse, antequam prodiremus in lucem; atqui nullam sensimus tunc vexationem.