Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Longum mihi commeatum [*](commeatum Lipsius; comitatum MSS.) dederat mala valitudo; repente me invasit. " Quo genere ? " inquis. Prorsus merito interrogas; adeo nullum mihi ignotum est. Uni tamen morbo quasi adsignatus sum, quem quare Graeco nomine appellem nescio; satis enim apte dici suspirium potest. Brevis autem valde et procellae similis est impetus; intra horam fere desinit.
Quis enim diu exspirat ? Omnia corporis aut incommoda aut pericula per me transierunt; nullum mihi videtur molestius. Quidni ? Aliud enim quicquid est, aegrotare est, hoc animam egerere. Itaque medici hanc " meditationem mortis " vocant. Faciet [*](faciet Lipsius; facit MSS.) enim aliquando spiritus ille, quod saepe conatus est.