Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Praeter haec adhuc invenies genus aliud hominum ne ipsum quidem fastidiendum eorum, qui cogi ad rectum conpellique possunt, quibus non duce tantum opus sit, sed adiutore et, ut ita dicam, coactore. Hic

v1.p.346
tertius color est. Si quaeris huius quoque exemplar, Hermarchum ait Epicurus talem fuisse. Itaque alteri magis gratulatur, alterum magis suspicit; quamvis enim ad eundem finem uterque pervenerit, tamen maior est laus idem effecisse in difficiliore materia.

Puta enim duo aedificia excitata esse, ab imo [*](ab imo Buecheler; ambo MSS.) disparia, aeque excelsa atque magnifica. Alterum puram aream accepit; illic protinus opus crevit. Alterum fundamenta lassarunt in mollem et fluvidam humum missa multumque laboris exhaustum est, dum pervenitur ad solidum. Intuenti ambo [*](intuenti ambo Buecheler; inveniebo LPb.) quicquid fecit alter in aperto est, alterius [*](fecit alter in aperto est, alterius Hense (alter in the later MSS); fecit alterius LPb.) magna pars et difficilior latet.

Quaedam ingenia facilia, expedita, quaedam manu, quod aiunt, facienda sunt et in fundamentis suis occupata. Itaque illum ego feliciorem dixerim, qui nihil negotii secum habuit, hunc quidem melius de se meruisse, qui malignitatem naturae suae vicit et ad sapientiam se non perduxit, sed extraxit.