Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Quid est hoc, Lucili, quod nos alio tendentes alio trahit et eo, unde recedere cupimus, inpellit ? Quid conluctatur cum animo nostro nec permittit nobis quicquam semel velle ? Fluctuamur inter varia consilia. Nihil libere volumus, nihil absolute, nihil semper.
"Stultitia," inquis, "est, cui nihil constat, nihil diu placet." Sed quomodo nos aut quando ab illa revellemus ? Nemo per se satis valet ut emergat; oportet manum aliquis porrigat, aliquis educat.
Quosdam ait Epicurus ad veritatem sine ullius adiutorio exisse, fecisse sibi ipsos viam. Hos maxime laudat, quibus ex se impetus fuit, qui se ipsi protulerunt. Quosdam indigere ope aliena, non ituros, si nemo praecesserit, sed bene secuturos. Ex his Metrodorum ait esse; egregium hoc quoque, sed secundae sortis ingenium. Nos ex illa prima nota non sumus; bene nobiscum agitur, si in secundam recipimur. Ne hunc quidem contempseris hominem, qui alieno beneficio esse salvus potest; et hoc multum est, velle servari.