Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Intersit aliquid inter clamorem theatri et scholae; est aliqua et laudandi decentia. [*](dicentia Koch; licentia LPb; scientia later MSS. Gertz conj. diligentia.) Omnia rerum omnium, si observentur, indicia sunt et argumentum morum ex minimis quoque licet capere: inpudicum et incessus ostendit et manus mota et unum interdum responsum et relatus ad caput digitus et flexus oculorum. Inprobum risus, insanum vultus habitusque demonstrat. Illa enim in apertum per notas exeunt; qualis quisque sit, scies, si quemadmodum laudet, quemadmodum laudetur, aspexeris.

Hinc atque illinc philosopho manus auditor intentat et super ipsum caput mirantium turba consistit; non laudatur ille nunc, si intellegis, sed conclamatur. Relinquantur istae voces illis artibus, quae propositum habent populo placere; philosophia adoretur.