Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Tacete, favete et praebete vos curationi. Etiam si exclamaveritis, non aliter audiam, quam si ad tactum vitiorum vestrorum ingemescatis. Testari vultis adtendere vos moverique magnitudine rerum ? Sane liceat; ut quidem iudicetis et feratis de meliore suffragium, quidni non permittam ? Apud Pythagoram discipulis quinque annis tacendum erat; numquid ergo existimas statim illis et loqui et laudare licuisse ?

Quanta autem dementia eius est, quem clamores inperitorum hilarem ex auditorio dimittunt ? Quid laetaris, quod ab hominibus his laudatus es, quos non

v1.p.350
potes ipse laudare ? Disserebat populo Fabianus, sed audiebatur modeste. Erumpebat interdum magnus clamor laudantium, sed quem rerum magnitudo evocaverat, non sonus inoffense ac molliter orationis elapsae.