Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Harpasten, uxoris meae fatuam, scis hereditarium onus in domo mea remansisse. Ipse enim aversissimus [*](aversissimus Agricola; avarissimus MSS.) ab istis prodigiis sum; si quando fatuo delectari volo, non est mihi longe quaerendus; me rideo. Haec fatua subito desiit videre. Incredibilem rem tibi narro, sed veram: nescit esse se caecam. Subinde paedagogum suum rogat ut migret. Ait domum tenebricosam esse.

Hoc quod in illa ridemus, omnibus nobis accidere liqueat tibi; nemo se avarum esse intellegit, nemo cupidum. Caeci tamen ducem quaerunt, nos sine

v1.p.332
duce erramus et dicimus: "Non ego ambitiosus sum, sed nemo aliter Romae potest vivere. Non ego sumptuosus sum, sed urbs ipsa magnas inpensas exigit Non est meum vitium, quod iracundus sum, quod nondum constitui certum genus vitae; adulescentia haec facit."

Quid nos decipimus ? Non est extrinsecus malum nostrum; intra nos est, in visceribus ipsis sedet, et ideo difficulter ad sanitatem pervenimus, quia nos aegrotare nescimus.

Si curari coeperimus, quando tot morborum tantas vires [*](morborum tantas vires Gertz; morbos tantas ve res MSS.) discutiemus ? Nunc vero ne [*](ne Muretus; nec MSS.) quaerimus quidem medicum, qui minus negotii haberet, si adhiberetur ad recens vitium. Sequerentur teneri et rudes animi recta monstrantem.