Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Effice, ut ego mortem non fugiam, vita me non effugiat. Exhortare adversus difficilia, adde aequanimitatem [*](adde aequanimitatem Linde; de aequanimitate pLPb.) adversus inevitabilia. Angustias temporis mei laxa. Doce non esse positum bonum vitae in spatio eius, sed in usu, posse fieri, immo saepissime fieri, ut qui diu vixit, parum vixerit. Dic mihi dormituro: " Potes non expergisci "; dic experrecto: " Potes non dormire amplius." Dic exeunti: "Potes non reverti"; dic redeunti: "Potes non exire."

Erras, si in navigatione tantum existimas minimum esse, quo a [*](a added by Muretus.) morte vita diducitur; in omni loco aeque tenue intervallum est. Non ubique se mors tam prope ostendit; ubique tam prope est.

Has tenebras discute; et facilius ea trades, ad quae praeparatus sum. Dociles natura nos edidit et 12 rationem dedit inperfectam, sed quae perfici posset. De iustitia mihi, de pietate disputa, de frugalitate, de pudicitia utraque, et illa, cui alieni corporis abstinentia est, et hac, cui sui cura. Si me nolueris per devia ducere, facilius ad id, quo tendo, perveniam. Nam ut ait ille tragicus,

v1.p.330
Veritatis simplex oratio est. Ideoque illam inplicari non oportet; nec enim quicquam minus convenit quam subdola ista calliditas animis magna conantibus. VALE.

Epistulam tuam accepi post multos menses quam miseras. Supervacuum itaque putavi ab eo, qui adferebat, quid ageres quaerere. Valde enim bonae memoriae est, si meminit! Et tamen spero te sic iam vivere, ut ubicumque eris, sciam quid agas. Quid enim aliud agis quam ut meliorem te ipse cottidie facias, ut aliquid ex erroribus ponas, ut intellegas tua vitia esse, quae putas rerum ? Quaedam enim locis et temporibus adscribimus. At illa, quocumque transierimus, secutura sunt.