Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Festina ergo, dum mihi proficis, ne istuc alteri
v1.p.244
didiceris. Ego quidem percipio iam fructum, cum mihi fingo uno nos animo futuros et quicquid aetati meae vigoris abscessit, id ad me ex tua, quamquam non multum abest, rediturum. Sed tamen re quoque ipsa esse laetus volo. Venit ad nos ex iis, quos amamus, etiam absentibus gaudium, sed id leve et evanidum; conspectus et praesentia et conversatio habet aliquid vivae voluptatis, utique si non tantum quem velis, sed qualem velis, videas. Adfer itaque te mihi ingens munus, et quo magis instes, cogita te mortalem esse, me senem.