Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hunc te prospicio, si perseveraveris et incubueris et id egeris, ut omnia facta dictaque tua inter se congruant ac respondeant sibi et una forma percussa sint. Non est huius animus in recto, cuius acta discordant. VALE.

Cum te tam valde rogo, ut studeas, meum negotium ago; habere te [*](te added by Linde.) amicum volo, quod contingere mihi, nisi pergis ut coepisti excolere te, non potest. Nunc enim amas me, amicus non es. "Quid ergo? Haec inter se diversa sunt ? " Immo dissimilia. Qui amicus est, amat; qui amat, non utique amicus est. Itaque amicitia semper prodest, amor aliquando etiam nocet. Si nihil aliud, ob hoc profice, ut amare discas.