Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Libentissime itaque illum audiebam quasi ferentem

v1.p.216
de morte sententiam et qualis esset eius natura velut propius inspectae indicantem. Plus, ut puto, fidei haberet apud te, plus ponderis, si quis revixisset et in morte nihil mali esse narraret expertus; accessus mortis quam perturbationem adferat, optime tibi hi dicent, qui secundum illam steterunt, qui venientem et viderunt et receperunt.

Inter hos Bassum licet numeres, qui nos decipi noluit. Is ait tam stultum esse, qui mortem timeat, quam qui senectutem. Nam quemadmodum senectus adulescentiam sequitur, ita mors senectutem. Vivere noluit, qui mori non vult. Vita enim cum exceptione mortis data est; ad hanc itur. Quam ideo timere dementis est, quia certa expectantur, dubia metuuntur !