Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Mors necessitatem habet aequam et invictam. Quis queri potest in ea condicione se esse, in qua nemo non est ? Prima autem pars est aequitatis aequalitas.

Sed nunc supervacuum est naturae causam agere, quae non aliam voluit legem nostram esse quam suam; quicquid conposuit, resolvit, et quicquid resolvit, conponit iterum.

Iam vero si cui contigit, ut illum senectus leniter emitteret non repente avolsum vitae, sed minutatim subductum; o ne illum agere gratias dis omnibus decet, quod satiatus ad requiem homini necessariam, lasso gratam perductus est.

v1.p.218
Vides quosdam optantes mortem, et quidem magis quam rogari solet vita. Nescio utros existimem maiorem nobis animum dare, qui deposcunt mortem an qui hilares eam quietique opperiuntur, quoniam illud ex rabie interdum ac repentina indignatione fit, haec ex iudicio certo tranquillitas est. Venit aliquis ad mortem iratus; mortem venientem nemo hilaris excipit, nisi qui se ad illam diu composuerat.