Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Idem Satellius illum hortari coepit, ut luctaretur, hominem aegrum, pallidum, gracilem. Cum Sabinus respondisset: " Et quomodo possum ? Vix vivo," " Noli, obsecro te," inquit, " istuc dicere; non vides, quam multos servos valentissimos habeas ? " Bona mens nec commodatur nec emitur. Et puto, si venalis esset, non haberet emptorem. At mala cotidie emitur.
Sed accipe iam quod debeo et vale. " Divitiae sunt ad legem naturae conposita paupertas." Hoc saepe dicit Epicurus aliter atque aliter; sed numquam nimis dicitur, quod numquam satis discitur. Quibusdam remedia monstranda, quibusdam inculcanda sunt. VALE.
v1.p.198