Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hanc itaque conpendiariam excogitavit: magna summa emit servos, unum, qui Homerum teneret, alterum, qui Hesiodum; novem praeterea lyricis singulos adsignavit. Magno emisse illum non est quod mireris; non invenerat, faciendos locavit. Postquam haec familia illi conparata est, coepit

v1.p.196
convivas suos inquietare. Habebat ad pedes hos, a quibus subinde cum peteret versus, quos referret, saepe in medio verbo excidebat.

Suasit illi Satellius Quadratus, stultorum divitum adrosor, et quod sequitur, adrisor, et quod duobus his adiunctum est, derisor, ut grammaticos haberet analectas. Cum dixisset Sabinus centenis milibus sibi constare singulos servos; "Minoris," inquit, "totidem scrinia emisses." Ille tamen in ea opinione erat, ut putaret se scire, quod quisquam in domo sua sciret.