Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Aliquod potius bonum mansurum circumspice. Nullum autem est, nisi quod animus ex se sibi invenit. Sola virtus praestat gaudium perpetuum, securum; etiam si quid obstat, nubium modo intervenit, quae infra feruntur nec umquam diem vincunt."

Quando ad hoc gaudium pervenire continget ? Non quidem cessatur adhuc, sed festinetur. [*](festinetur Gronovius; festinatur MSS.) Multum restat operis, in quod ipse necesse est vigiliam, ipse laborem tuum inpendas, si effici cupis. Delegationem res ista non recipit.

Aliud litterarum genus adiutorium admittit. Calvisius Sabinus memoria nostra fuit dives. Et patrimonium habebat libertini et ingenium; numquam vidi hominem beatum indecentius. Huic memoria tam mala erat, ut illi nomen modo Vlixis excideret, modo Achillis, modo Priami, quos tam bene [*](noverat after bene bracketed by Hense, after Gronovius.) quam paedagogos nostros novimus. Nemo vetulus nomenclator, qui nomina non reddit, sed inponit, tam perperam tribus quam ille Troianos et Achivos persalutabat. Nihilominus eruditus volebat videri.

Hanc itaque conpendiariam excogitavit: magna summa emit servos, unum, qui Homerum teneret, alterum, qui Hesiodum; novem praeterea lyricis singulos adsignavit. Magno emisse illum non est quod mireris; non invenerat, faciendos locavit. Postquam haec familia illi conparata est, coepit

v1.p.196
convivas suos inquietare. Habebat ad pedes hos, a quibus subinde cum peteret versus, quos referret, saepe in medio verbo excidebat.

Suasit illi Satellius Quadratus, stultorum divitum adrosor, et quod sequitur, adrisor, et quod duobus his adiunctum est, derisor, ut grammaticos haberet analectas. Cum dixisset Sabinus centenis milibus sibi constare singulos servos; "Minoris," inquit, "totidem scrinia emisses." Ille tamen in ea opinione erat, ut putaret se scire, quod quisquam in domo sua sciret.