Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Desinere iam volebam et manus spectabat ad clausulam; sed conficienda sunt sacra et huic epistulae viaticum dandum est. Puta me non dicere, unde sumpturus sum mutuum: scis cuius arca utar. Expecta me pusillum, et de domo fiet numeratio; interim commodabit Epicurus, qui ait: " Meditare mortem " vel si commodius sit " transire ad deos [*](ad deos Rossbach; at (ad) nos MSS.) ."

Hic patet sensus: egregia res est mortem condiscere. Supervacuum forsitan putas id discere, quod semel utendum est. Hoc est ipsum, quare meditari debeamus; semper discendum est, quod an sciamus, experiri non possumus. "

Meditare mortem "; qui hoc dicit, meditari libertatem iubet. Qui mori didicit, servire dedidicit; supra omnem potentiam est, certe extra omnem. Quid ad illum carcer et custodia et claustra ? Liberum ostium habet. Una

v1.p.192
est catena, quae nos alligatos tenet, amor vitae, qui ut non est abiciendus, ita minuendus est, ut si quando res exiget, nihil nos detineat nec inpediat, quo minus parati simus, quod quandoque faciendum est, statim facere. VALE.

"Tu me," inquis, "mones? Iam enim te ipse monuisti, iam correxisti? Ideo aliorum emendationi vacas ? " Non sum tam inprobus, ut curationes aeger obeam, sed tamquam in eodem valitudinario iaceam, de communi tecum malo conloquor et remedia communico. Sic itaque me audi, tamquam mecum loquar. In secretum te meum admitto et te adhibito mecum exigo.

Clamo mihi ipse: " Numera annos tuos, et pudebit [*](After pudebit Thomas and Hense 2 insert te.) eadem velle, quae volueras puer, eadem parare. Hoc denique tibi circa mortis diem praesta: moriantur ante te vitia. Dimitte istas voluptates turbidas, magno luendas [*](luendae Pincianus; levandas or leundas or leuaturas MSS.) ; non venturae tantum, sed praeteritae nocent. Quemadmodum scelera etiam si non sint deprehensa cum fierent, sollicitudo non cum ipsis abit; ita inprobarum voluptatum etiam post ipsas paenitentia est. Non sunt solidae, non sunt

v1.p.194
fideles; etiam si non nocent, fugiunt.