Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Sic fac," inquit, "omnia, tamquam spectet Epicurus." Prodest sine dubio custodem sibi inposuisse et habere, quem respicias, quem interesse cogitationibus tuis iudices. Hoc quidem longe magnificentius est, sic vivere tamquam sub alicuius boni viri ac semper praesentis oculis, sed ego etiam hoc contentus sum, ut sic facias, quaecumque facies, tamquam spectet aliquis; omnia nobis mala solitudo persuadet.
Cum iam profeceris tantum, ut sit tibi etiam tui reverentia, licebit dimittas paedagogum; interim aliquorum te auctoritate custodi, aut Cato ille sit aut Scipio aut Laelius aut talis, cuius [*](aut talis, cuius Disselbeck and Buecheler; aut alicuius (aut cuius) MSS.) interventu perditi quoque homines vitia supprimerent, dum te efficis eum, cum quo peccare non audeas. Cum hoc effeceris, et aliqua coeperit apud te tui esse dignatio, incipiam tibi permittere, quod idem suadet Epicurus: " Tunc praecipue in te ipse secede, cum esse cogeris in turba."