Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nec ullum tempus adgrediendi fuit melius quam hoc, dum interquiescit, dum emendato similis est. Aliis haec intermissio eius inposuit; mihi verba non dat. Exspecto cum magno faenore vitia reditura, quae nunc scio cessare, non deesse. Inpendam huic rei dies et utrum possit aliquid agi an non possit, experiar.

v1.p.184

Tu nobis te, ut facis, fortem praesta et sarcinas contrahe. Nihil ex his, quae habemus, necessarium est. Ad legem naturae revertamur; divitiae paratae sunt. Aut gratuitum est, quo egemus, aut vile; panem et aquam natura desiderat Nemo ad haec pauper est, intra quae quisquis desiderium suum clusit, cum ipso Iove de felicitate contendat, ut ait Epicurus, cuius aliquam vocem huic epistulae involvam. "