Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Quid mihi gladios et ignes ostendis et turbam carnificum circa te frementem ? Tolle istam pompam, sub qua lates et stultos territas! Mors es, [*](es Lipsius; est MSS.) quam nuper servus meus, quam ancilla contempsit. Quid tu rursus mihi flagella et eculeos magno apparatu explicas ? Quid singulis articulis singula machinamenta, quibus extorqueantur, aptata et mille alia
Haec in animo voluta, quae saepe audisti, saepe dixisti. Sed an vere audieris, an vere dixeris, effectu proba. Hoc enim turpissimum est, quod nobis obici solet, verba nos philosophiae, non opera tractare.
Quid, tu nunc primum tibi mortem inminere scisti, nunc exilium, nunc dolorem ? In haec natus es. Quicquid fieri potest, quasi futurum cogitemus.
Quod facere te moneo, scio certe te fecisse; nunc admoneo, ut animum tuum non mergas in istam sollicitudinem. Hebetabitur enim et minus habebit vigoris, cum exurgendum erit. Abduc illum a privata causa ad publicam. Dic mortale tibi et fragile corpusculum esse, cui non ex iniuria tantum aut ex potentioris [*](potentioris inferior MSS.; the others read potentioribus.) viribus denuntiabitur dolor. Ipsae voluptates in tormenta vertuntur, epulae cruditatem adferunt, ebrietates nervorum torporem tremoremque, libidines pedum, manuum, articulorum omnium depravationes.