Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Non revoco te ad historias nec ex omnibus saeculis contemptores

v1.p.172
mortis, qui sunt plurimi, colligo. Respice ad haec nostra tempora, de quorum languore ac deliciis querimur; omnis ordinis homines suggerent, omnis fortunae, omnis aetatis, qui mala sua morte praeciderint.

Mihi crede, Lucili, adeo mors timenda non est, ut beneficio eius nihil timendum [*](timendum p; anteferendum L; anteferendum timendum Pb; ante (a te Lipsius) verendum Gertz.) sit. Securus itaque inimici minas audi.

Et quamvis conscientia tibi tua fiduciam faciat, tamen quia multa extra causam valent, et quod aequissimum est spera, et ad id te quod est iniquissimum conpara. Illud autem ante omnia memento, demere rebus tumultum ac videre, quid in quaque re sit; scies nihil esse in istis terribile nisi ipsum timorem.

Quod vides accidere pueris, hoc nobis quoque maiusculis pueris evenit: illi quos amant, quibus adsueverunt, cum quibus ludunt, si personatos vident, expavescunt. Non hominibus tantum, sed rebus persona demenda est et reddenda facies sua.