Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Facile est autem, mi Lucili, occupationes evadere, si occupationum pretia contempseris. Illa sunt, quae nos morantur et detinent: " Quid ergo ? Tam magnas spes relinquam ? Ab ipsa messe discedam? Nudum erit latus, incomitata lectica, atrium vacuum ?"

Ab his ergo inviti homines recedunt et mercedem miseriarum amant, ipsas execrantur.

Sic de ambitione quomodo de amica queruntur; id est, si verum adfectum eorum inspicias, non oderunt, sed litigant. Excute istos, qui, quae cupiere, deplorant et de earum rerum locuntur fuga, quibus carere non possunt; videbis voluntariam esse illis in eo moram, quod aegre ferre ipsos et misere locuntur.

Ita est, Lucili; paucos servitus, plures servitutem tenent.

Sed si deponere illam in animo est et libertas bona fide placuit, in hoc autem unum advocationem petis, ut sine perpetua sollicitudine id tibi facere contingat, quidni tota te cohors Stoicorum probatura sit ? Omnes Zenones et Chrysippi moderata, honesta, tua suadebunt.