Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Idem tamen subicit nihil esse temptandum, nisi cum apte poterit tempestiveque temptari. Sed cum illud tempus captatum diu venerit, exiliendum ait. Dormitare de fuga cogitantem vetat et sperat salutarem etiam ex difficillimis exitum, si nec properemus ante tempus nec cessemus in tempore.
Puto, nunc et Stoicam sententiam quaeris. Non est quod quisquam illos apud te temeritatis infamet; cautiores quam fortiores sunt. Expectas forsitan, ut tibi haec dicant: " Turpe est cedere oneri. Luctare cum officio, quod semel recepisti. Non est vir fortis ac strenuus qui laborem fugit, nisi crescit illi animus ipsa rerum difficultate."
Dicentur tibi ista, si operae pretium habebit perseverantia, si nihil indignum bono viro faciendum patiendumve erit; alioqui sordido se et contumelioso labore non conteret nec in negotiis erit negotii causa. Ne illud quidem, quod existimas facturum eum, faciet, ut ambitiosis rebus inplicitus semper aestus earum ferat. Sed cum viderit gravia, in quibus volutabatur, incerta, ancipitia, referet pedem, non vertet terga, sed