Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura; frugalitas autem paupertas voluntaria est. Tolle itaque istas excusationes: " Nondum habeo, quantum satis est; si ad illam summam pervenero, tunc me totum philosophiae dabo." Atqui nihil prius quam hoc parandum est, quod tu differs et post cetera paras; ab hoc incipiendum est. " Parare," inquis, " unde vivam

v1.p.112
volo." Simul et para et [*](para et Madvig; parare MSS.; et te parare Haase.) disce; si quid te vetat bene vivere, bene mori non vetat.

Non est quod nos paupertas a philosophia revocet, ne egestas quidem. Toleranda est enim ad hoc properantibus vel fames. Quam toleravere quidam in obsidionibus, et quod aliud erat illis patientiae praemium quam in arbitrium non cadere victoris ? Quanto hic [*](hic Madvig; hoc MSS.) maius est quod promittitur: perpetua libertas, nullius nec hominis nec dei timor. Et quidem vel esurienti ad ista veniendum est.

Perpessi sunt exercitus inopiam omnium rerum, vixerunt herbarum radicibus et dictu foedis tulerunt famem. Haec omnia passi sunt pro regno, quo magis mireris, alieno. Dubitabit aliquis ferre paupertatem, ut animum furoribus liberet ?

Non est ergo prius adquirendum; licet ad philosophiam etiam sine viatico pervenire.

Ita est. Cum omnia habueris, tunc habere et sapientiam voles ? Haec erit ultimum vitae instrumentum et, ut ita dicam, additamentum ? Tu vero, sive aliquid habes, iam philosophare,—unde enim scis, an iam nimis habeas ?—sive nihil, hoc prius quaere quam quicquam. "

At necessaria deerant." Primum deesse non poterunt, quia natura minimum petit, naturae

v1.p.114
autem se sapiens accommodat. Sed si necessitates ultimae inciderunt, iamdudum exibit e vita et molestus sibi esse desinet. Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet: "Quid in longum ipse te differs?