Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Naturalia desideria finita sunt; ex falsa opinione nascentia ubi desinant, non habent. Nullus enim terminus falso est. Viam eunti aliquid extremum est; error inmensus est. Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire, quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera, num possit alicubi consistere. Si longe progresso semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse. VALE.
Proice omnia ista, si sapis, immo ut sapias, et ad bonam mentem magno cursu ac totis viribus tende. Si quid est, quo teneris, aut expedi aut incide. "Moratur," inquis, "me res familiaris; sic illam disponere volo, ut sufficere nihil agenti possit, ne aut paupertas mihi oneri sit aut ego alicui."
Cum hoc dicis, non videris vim ac potentiam eius, de quo cogitas, boni nosse. Et summam quidem rei pervides, quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, necdum scis, quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis,
Nempe hoc quaeris et hoc ista dilatione vis consequi, ne tibi paupertas timenda sit; quid si adpetenda est ? Multis ad philosophandum obstitere divitiae; paupertas expedita est, secura est. Cum classicum cecinit, scit non se peti; cum aqua conclamata [*](aqua conclamata Gertz and Buecheler; aliqua conclamata MSS.) est, quomodo exeat, non quid efferat, quaerit; si [*](ut (aut) si MSS.; ut dei. Hense.) navigandum est, non strepitat [*](strepitat Hense; strepit at p; strepunt LPb.) portus nec unius comitatu inquieta sunt litora. Non circumstat illum turba servorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum est optanda fertilitas.
Facile est pascere paucos ventres et bene institutos et nihil aliud desiderantes quam inpleri. Parvo fames constat, magno fastidium. Paupertas contenta est desideriis instantibus satis facere.
Quid est ergo, quare hanc recuses contubernalem, cuius mores sanus dives imitatur ? si vis vacare animo, aut pauper sis oportet aut pauperi similis.