Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Quiritium fidem inplorat. Ergo utcumque tibi impetus animi suaserit, modo vehementius fac [*](fac vicinis MSS.; Hense condemns vicinis.) convicium, modo lentius, prout vox quoque te hortabitur, in id latus. Modesta, cum recipies illam revocarisque, descendat, non decidat; media oris via abeat [*](media oris via abeat Madvig and Buecheler; mediatoris sui habeat L 1 P.) nec indocto et rustico more desaeviat. Non enim id agimus, ut exerceatur vox, sed ut exerceat.
Detraxi tibi non pusillum negotii; una mercedula et unum Graecum ad haec beneficia accedet. Ecce insigne praeceptum: " Stulta vita ingrata est et trepida; tota in futurum fertur." "Quis hoc," inquis, " dicit ?" Idem qui supra. Quam tu nunc vitam dici existimas stultam ? Babae et Isionis ? Non ita est; nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus, quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere.
Subinde itaque, Lucili, quam multa sis consecutus recordare. Cum aspexeris, quot te antecedant, cogita, quot sequantur. Si vis gratus esse adversus deos et adversus vitam tuam, cogita, quam multos antecesseris. Quid tibi cum ceteris ? Te ipse antecessisti.