Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quicquid facies, cito redi a corpore ad animum. Illum noctibus ac diebus exerce; labore modico alitur ille. Hanc exercitationem non frigus, non aestus inpediet, ne senectus quidem. Id bonum cura, quod vetustate fit melius.

Neque ego te iubeo semper inminere libro aut pugillaribus; dandum est aliquod intervallum animo, ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur. Gestatio et corpus concutit et studio non officit; possis legere, possis dictare, possis loqui, possis audire, quorum nihil ne ambulatio quidem vetat fieri.

Nec tu intentionem vocis contempseris, quam veto te per gradus et certos modos extollere, deinde deprimere. Quid si velis deinde quemadmodum ambules discere ? Admitte istos, quos nova artificia docuit fames; erit qui gradus tuos temperet et buccas edentis observet et in tantum procedat, in quantum audaciam eius patientia et credulitate [*](patientia et credulitate Lipsius; patientiae credulitate (crudelitate) MSS.) produxeris. Quid ergo ? A clamore protinus et a summa contentione vox tua incipiet ? Usque eo naturale est paulatim incitari, ut litigantes quoque a sermone incipiunt, [*](incipiunt Capps; incipiant MSS.) ad vociferationem transeunt. [*](transeunt L 1; transeant other MSS., Hense.) Nemo statim

v1.p.100