Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Denique consilium
v1.p.94
rerum omnium sapiens, non exitum spectat. Initia in potestate nostra sunt; de eventu fortuna iudicat, cui de me sententiam non do. " At aliquid vexationis adferet, aliquid adversi." Non damnat [*](damnat Gronovius; damnatur MSS.; dominatur Schweighäuser. Haase, followed by Hense, indicates a lacuna after occidit.) latro, cum occidit. Nunc ad cotidianam stipem manum porrigis. Aurea te stipe implebo, et quia facta est auri mentio, accipe quemadmodum usus fructusque eius tibi esse gratior possit. " Is maxime divitiis fruitur, qui minime divitiis indiget." "Ede," inquis, "auctorem." Ut scias quam benigni simus, propositum est aliena laudare; Epicuri est aut Metrodori aut alicuius ex illa officina.