Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Sed postea videbimus, an sapienti opera rei publicae danda sit [*](an sapienti opera rei publicae danda sit Madvig; an sapienti ora opera perdenda sint pL; num (an b) sapientiora opera perdenda (perpendenda b) sit (sunt b) Pb.) ; interim ad hos te Stoicos voco, qui a re publica exclusi secesserunt ad colendam vitam et humano generi iura condenda sine ulla potentioris offensa. Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se vitae novitate convertet.
"Quid ergo? Utique erit tutus, qui hoc propositum sequetur?" Promittere tibi hoc non magis possum quam in homine temperanti bonam valitudinem, et tamen facit temperantia bonam valitudinem. Perit aliqua navis in portu; sed quid tu accidere in medio mari credis ? Quanto huic periculum paratius foret multa agenti molientique, cui ne otium quidem tutum est ? Pereunt aliquando innocentes; quis negat ? Nocentes tamen saepius. Ars ei constat, qui per ornamenta percussus est.