Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Multa quam supervacua essent, non intelleximus, nisi deesse coeperunt; utebamur enim illis, non quia debebamus, sed quia habebamus. Quam multa autem paramus, quia alii paraverunt, quia apud plerosque sunt ! Inter causas malorum nostrorum est, quod vivimus ad exempla, nec ratione conponimur sed consuetudine abducimur.
Quod, si pauci facerent, nollemus imitari, cum plures facere coeperunt, quasi honestius sit, quia frequentius, sequimur. Et recti [*](recti later MSS.; retu BA.) apud nos locum tenet error, ubi publicus factus est.
Omnes iam sic peregrinantur, ut illos Numidarum praecurrat equitatus, ut agmen cursorum ; turpe est nullos esse, qui occurrentis via deiciant, aut [*](deiciant aut later MSS.; deiciantur ut BA.) qui