Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Aestimari non potest, quantam voluptatem capiam ex eo, quod lassitudo mea sibi ipsa adsuescit; non unctores, non balineum, non ullum aliud remedium
Aliquod enim experimentum animi sumpsi subito; hoc enim est simplicius et verius. Nam ubi se praeparavit et indixit sibi patientiam, non aeque apparet, quantum habeat verae firmitatis; illa sunt certissima argumenta, quae ex tempore dedit, si non tantum aequus molestias, [*](molestias Windhaus; molesta later MSS.; modestia BA.) sed placidus aspexit; si non excanduit, non litigavit; si quod dari deberet ipse sibi non desiderando supplevit et cogitavit aliquid consuetudini suae, sibi nihil deesse.