Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Multa quam supervacua essent, non intelleximus, nisi deesse coeperunt; utebamur enim illis, non quia debebamus, sed quia habebamus. Quam multa autem paramus, quia alii paraverunt, quia apud plerosque sunt ! Inter causas malorum nostrorum est, quod vivimus ad exempla, nec ratione conponimur sed consuetudine abducimur.

Quod, si pauci facerent, nollemus imitari, cum plures facere coeperunt, quasi honestius sit, quia frequentius, sequimur. Et recti [*](recti later MSS.; retu BA.) apud nos locum tenet error, ubi publicus factus est.

Omnes iam sic peregrinantur, ut illos Numidarum praecurrat equitatus, ut agmen cursorum ; turpe est nullos esse, qui occurrentis via deiciant, aut [*](deiciant aut later MSS.; deiciantur ut BA.) qui

v3.p.428
honestum hominem venire magno pulvere ostendant. Omnes iam mulos habent, qui crustallina et murrina et caelata magnorum artificum manu portent; turpe est videri eas te habere sarcinas totas, quae e tuto [*](tuto later MSS.; toto BA; e toto Buecheler.) concuti possint. Omnium paedagogia oblita facie vehuntur, ne sol, ne frigus teneram cutem laedat; turpe est neminem esse in comitatu tuo [*](comitatu tuo Buecheler; comitatu(o) BA.) puerorum, cuius sana facies medicamentum desideret.

Horum omnium sermo vitandus est: hi sunt, qui vitia tradunt et alio aliunde transerunt. [*](transerunt Hense; transeunt BA.) Pessimum genus horum hominum videbatur, qui verba gestarent; sunt quidam, qui vitia gestant. Horum sermo multum nocet; nam etiam si non statim profecit, semina in animo relinquit sequiturque nos etiam cum ab illis discessimus, resurrecturum postea malum.

Quemadmodum qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantuum, quae cogitationes impedit nec ad seria patitur intendi, sic adulatorum et prava laudantium sermo diutius haeret quam auditur. Nec facile est animo dulcem sonum excutere; prosequitur et durat et ex intervallo recurrit. Ideo cludendae sunt aures malis vocibus et quidem primis; quom initum [*](quom initum Buecheler; quam initium A (nam) B.) fecerunt admissaeque insunt plus audent.

Inde ad haec pervenitur verba:

v3.p.430
" virtus et philosophia et iustitia verborum inanium crepitus est. Una felicitas est bene vitae facere. Esse, bibere, frui patrimonio, hoc est vivere, hoc est se mortalem esse meminisse. Fluunt dies et inreparabilis vita decurrit; dubitamus sapere ? Quid iuvat aetati [*](sapere ? Quid iuvat aetati Buecheler and Hense; quod iuvat sapere et aetati BA.) non semper voluptates recepturae interim, dum potest, dum poscit, ingerere frugalitatem ? Eo mortem praecurre et quidquid illa ablatura est, iam sine tibi interire. [*](sine tibi interire Hense; sibi interere BA.) Non amicam habes, non puerum, qui amicae moveat invidiam; cottidie sobrius prodis; sic cenas tamquam ephemeridem patri adprobaturus: non est istud vivere, sed alienae vitae interesse.

Quanta dementia est heredis sui res procurare et sibi negare omnia, ut tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas. Plus enim gaudebit tua morte, [*](tua morte later MSS.; tuamor B1A.) quo plus acceperit. Istos tristes et superciliosos alienae vitae censores, suae hostes, publicos paedagogos assis ne feceris nec dubitaveris bonam vitam quam opinionem bonam malle."