Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hae voces non aliter fugiendae sunt quam illae, quas Ulixes nisi alligatus praetervehi noluit. Idem possunt; abducunt a patria, a parentibus, ab amicis, a virtutibus et in turpem vitam misera nisi

v3.p.432
turpi spe illidunt. [*](in turpem vitam misera nisi turpis illidunt Cod. Harl., turpi spe Capps; inter spem vitam misera nisi turpis inludunt BA1.) Quanto satius est rectum sequi limitem et eo se perducere, ut ea demum sint tibi iucunda, quae honesta.

Quod adsequi poterimus', si scierimus [*](scierimus later MSS.; fecerimus BA.) duo esse genera rerum, quae nos aut invitent aut fugent. Invitant ut divitiae, voluptates, forma, ambitio, cetera blanda et adridentia; fugat labor, mors, dolor, ignominia, victus adstrictior. Debemus itaque exerceri, ne haec timeamus, ne illa cupiamus. In contrarium pugnemus et ab invitantibus recedamus, adversus petentia concitemur.

Non vides, quam diversus sit descendentium habitus et ascendentium ? Qui per pronum eunt, resupinant corpora, qui in arduum, incumbunt. Nam si descendas, pondus suum in priorem* partem dare, si ascendas, retro abducere cum vitio, Lucili, consentire est. In voluptates descenditur, in aspera et dura subeundum est; hic inpellamus corpora, illic refrenemus.

Hoc nunc me existimas dicere, eos tantum perniciosos esse auribus nostris, qui voluptatem laudant, qui doloris [*](doloris Pinc.; dolores BA.) metus, per se formidabiles res, incutiunt ? Illos quoque nocere nobis existimo, qui nos sub specie Stoicae sectae hortantur ad vitia. Hoc enim iactant: solum sapientem et doctum esse amatorem. " Solus sapit [*](sapit Buecheler; apte BA.) ad hanc artem; aeque

v3.p.434
conbibendi et convivendi sapiens est peritissimus. Quaeramus, ad quam usque aetatem iuvenes amandi sint."

Haec Graecae consuetudini data sint, [*](haec sint later MSS.; om. BA.) nos ad illa potius aures derigamus: " Nemo est casu bonus. Discenda virtus est. voluptas humilis res et pusilla est et in nullo habenda pretio, communis cum mutis animalibus, ad quam minima et contemptissima advolant. Gloria vanum et volucre [*](volucre Schweighaeuser; volve B1A; volatile B2; volubile later MSS.) quiddam est auraque mobilius. Paupertas nulli malum est nisi repugnanti. Mors malum non est; quid quaeris ? Sola ius aecum generis humani. Superstitio error insanientis [*](insanientis Schweighaeuser; insanandus BA; insanus later MSS.) est; amandos timet; quos colit, violat. Quid enim interest, utrum deos neges an infames ? "

Haec discenda, immo ediscenda sunt; non debet excusationes vitio philosophia [*](debet and philosophia Muretus; debes and philosophiae BA.) suggerere. Nullam habet spem salutis aeger, [*](aeger later MSS.; aeque BA.) quem ad intemperantiam medicus hortatur. VALE,