Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Qui multum habet, plus cupit; quod est argumentum nondum illum satis habere; qui satis habet, consecutus est, quod numquam diviti contigit, finem. An has ideo non putas esse divitias, quia propter illas nemo proscriptus est ? Quia propter illas nulli venenum filius, nulli uxor inpegit ? Quia in bello tutae sunt ? Quia in pace otiosae ? Quia nec habere illas periculosum est nec operosum disponere ?

"At parum habet qui tantum non alget, non esurit, non sitit." Plus Iuppiter non habet. Numquam parum est quod satis est, et numquam multum est quod satis non est. Post Dareum et Indos pauper est Alexander. Mentior ? Quaerit, quod suum faciat, scrutatur maria ignota, in oceanum classes novas mittit et ipsa, ut ita dicam, mundi claustra perrumpit. Quod naturae satis est, homini non est.

Inventus est qui concupisceret aliquid post omnia; tanta est caecitas mentium et tanta initiorum suorum unicuique, cum processit, oblivio. Ille modo ignobilis anguli non sine controversia dominus tacto fine terrarum per suum rediturus orbem tristis est.