Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Esurio; edendum est. Utrum hic panis sit plebeius an siligineus, ad naturam nihil pertinet; illa ventrem non delectari vult, sed impleri. Sitio; utrum haec aqua sit, quam ex lacu proximo excepero, an ea, quam multa nive clusero, ut rigore refrigeretur alieno, ad naturam nihil pertinet. Illa hoc unum iubet, sitim extingui; utrum sit aureum poculum an crustallinum an murreum an Tiburtinus calix an manus concava, nihil refert.

Finem omnium rerum specta, et supervacua dimittes. Fames me appellat; ad proxima quaeque porrigatur manus; ipsa mihi commendavit quodcumque comprendero.

Nihil contemnit esuriens.

Quid sit ergo, quod me delectaverit quaeris ? videtur mihi egregie dictum: sapiens divitiarum naturalium est quaesitor acerrimus. " Inani me," [*](inani me later MSS.; inanima BA.) ' inquis, " lance muneras. Quid est istud ? Ego iam paraveram fiscos. Circumspiciebam, in quod me mare negotiaturus inmitterem, quod publicum agitarem, quas arcesserem merces. Decipere est istud, docere paupertatem, cum divitias promiseris." Ita tu pauperem iudicas, cui nihil deest ? " Suo," inquis, " et patientiae suae beneficio, non fortunae." Ideo ergo illum non iudicas divitem, quia divitiae

v3.p.374
eius desinere non possunt ? Utrum mavis habere multum an satis ?