Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

At mehercule omnia tibi undique nuntiantur, et incendium domus et periculum liberorum et obsidio patriae et bonorum direptio; adice isto naufragia motusque terrarum et quicquid aliud timeri potest; inter ista districtus rebus nihil aliud quam animum oblectantibus vacas ? Quid inter sapientiam et sapere intersit, inquiris ? Nodos nectis ac solvis tanta mole impendente capiti tuo ?

Non tam benignum ac liberate tempus natura nobis dedit, ut aliquid ex illo vacet perdere. Et vide, quam multa etiam diligentissimis pereant: aliud valetudo sua cuique abstulit, aliud suorum; aliud necessaria negotia, aliud publica occupaverunt; vitam nobiscum dividit somnus.

Ex [*](ex Pinc.; et BA.) hoc tempore tam angusto et rapido et nos auferente quid iuvat maiorem partem mittere in vanum ?

Adice nunc, quod adsuescit animus delectare se potius quam sanare et philosophiam oblectamentum facere, cum remedium sit. Inter sapientiam et sapere quid intersit nescio; scio mea non interesse, sciam ista an nesciam. Dic mihi: cum quid inter sapientiam et sapere intersit didicero, sapiam [*](sapiam later MSS.; sapientiam BA.) ? Cur ergo potius inter vocabula me sapientiae detines quam inter opera ? Fac me fortiorem, fac securiorem, fac fortunae parem, fac superiorem.

Possum autem superior esse, si derexero eo [*](eo added by Haase.) omne, quod disco. VALE.

v3.p.360

Exigis a me frequentiores epistulas. Rationes conferamus; solvendo non eris. Convenerat quidem, ut tua priora essent, tu scriberes, ego rescriberem. Sed non ero difficilis; bene credi tibi scio. Itaque in anticessum dabo nec faciam, quod Cicero, vir disertissimus, facere Atticum iubet, ut etiam " si rem nullam habebit, quod in buccam venerit, scribat."

Numquam potest deesse, quod scribam, ut omnia illa, quae Ciceronis implent epistulas, transeam: quis candidatus laboret; quis alienis, quis suis viribus pugnet; quis consulatum fiducia Caesaris, quis Pompei, quis arcae petat; quam durus sit faenerator Caecilius, a quo minoris centesimis propinqui nummum movere non possint.

Sua satius est mala quam aliena tractare, se excutere et videre, quam multarum rerum candidatus sit, et non suffragari.

Hoc est, mi Lucili, egregium, hoc securum ac liberum, nihil petere et tota fortunae comitia transire. Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, eum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat, quibus designatus contingendam manum negaturus est,

v3.p.362
omnes attoniti vocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec vendentem ?

Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque ! Quanti animi res est solum nihil petere, nulli supplicare, et dicere: " Nihil mihi tecum, fortuna. Non facio mei tibi copiam. Scio apud te Catones repelli, Vatinios fieri. Nihil rogo." Hoc est privatam facere fortunam.