Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Ita
Haec, mi Lucili, tractemus, his formemus animum. Hoc est sapientia, hoc est sapere, non disputatiunculis inanibus subtilitatem vanissimam agitare. Tot quaestiones fortuna tibi posuit, nondum illas solvisti; iam cavillaris ? Quam stultum est, cum signum pugnae acceperis, ventilare. Remove ista lusoria arma; decretoriis opus est. Dic, qua ratione nulla animum tristitia, nulla formido perturbet, qua ratione hoc secretarum cupiditatium pondus effundam. Agatur aliquid. "
Sapientia bonum est, sapere non est bonum "; sic fit, ut [*](ut add. Schweighaeuser.) negemur sapere, ut hoc totum studium derideatur tamquam operatum supervacuis. Quid, si scires etiam illud quaeri, an bonum sit futura sapientia [*](sit futura sapientia Pinc.; sit puta sapientia BA.) ? Quid enim dubi est, oro te, an nec messem futuram iam sentiant horrea nec futuram adulescentiam pueritia viribus aut ullo robore intellegat ? Aegro interim nil ventura sanitas prodest,
Quis nescit hoc ipso non esse bonum id, quod futurum est, quia futurum est ? Nam quod bonum est, utique prodest. Nisi praesentia prodesse non possunt; si non prodest, bonum non est; si prodest, iam est. Futurus sum sapiens; hoc bonum erit, cum fuero, interim non est. Prius aliquid esse debet, deinde quale esse.
Quomodo, oro te, quod adhuc nihil est, iam bonum est ? Quomodo autem tibi magis vis probari non esse aliquid, quam si dixero: futurum est ? Nondum enim venisse apparet quod venit, ver secuturum est: scio nunc hiemem esse. Aestas secutura est: scio aestatem non esse. Maximum argumentum habeo nondum praesentis futurum esse.
Sapiam, spero, sed interim non sapio. Si illud bonum haberem, iam hoc carerem malo. Futurum est, ut sapiam; ex hoc licet nondum sapere me intellegas. Non possum simul et in illo bono et in hoc malo esse; duo ista non coeunt nec apud eundem sunt una malum et bonum.
Transcurramus sollertissimas nugas et ad illa, quae nobis aliquam opem sunt latura, properemus. Nemo, qui obstetricem parturienti filiae sollicitus accersit, edictum et ludorum ordinem perlegit. Nemo, qui ad incendium domus suae currit, tabulam