Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Sapienti non sollicite custodire se tutum est, et lacrimas suas et voluptates ubi volet sistet; nobis quia non est regredi facile, optimum est omnino non progredi.

Eleganter mihi videtur Panaetius respondisse adulescentulo cuidam quaerenti, an sapiens amaturus esset. " De sapiente," inquit, " videbimus; mihi et tibi, qui adhuc a sapiente longe absumus, non est committendum, ut incidamus in rem commotam, inpotentem, alteri emancupatam, vilem sibi. Sive enim non respuit, [*](respuit Buecheler; respicit BA.) humanitate eius inritamur, sive contempsit, superbia accendimur. Aeque facilitas amoris quam difficultas nocet; facilitate capimur, cum difficultate certamus. Itaque conscii nobis inbecillitatis nostrae quiescamus. Nec vino infirmum animum

v3.p.336
committamus nec formae nec adulationi nec ullis rebus blande trahentibus."

Quod Panaetius de amore quaerenti respondit, hoc ego de omnibus adfectibus dico. Quantum possumus, nos a lubrico recedamus; in sicco quoque parum fortiter stamus.