Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Utrum satius sit modicos habere adfectus an nullos, saepe quaesitum est. Nostri illos expellunt, Peripatetici temperant. Ego non video, quomodo salubris esse aut utilis possit ulla mediocritas morbi. Noli timere; nihil , quae tibi non vis negari, eripio. Facilem me indulgentemque praebebo rebus, ad quas tenetis et quas aut necessarias vitae aut utiles aut iucundas putas; detraham vitium. Nam cum tibi cupere interdixero, velle permittam, ut eadem illa intrepidus facias, ut certiore consilio, ut voluptates ipsas magis sentias; quidni ad te magis perventurae sint, si illis imperabis, quam si servies ?
" Sed naturale est," inquis, " ut desiderio amici torquear; da ius [*](da ius Lipsius; datus BA.) lacrimis tam iuste cadentibus. Naturale est opinionibus hominum tangi et adversis contristari; quare mihi non permittas hunc tam honestum malae opinionis metum ? " Nullum est vitium sine patrocinio; nulli non initium verecundum est et exorabile, sed ab hoc latius funditur. Non obtinebis, ut desinat, si incipere permiseris.
Inbecillus est primo omnis adfectus. Deinde ipse se concitat et vires, dum procedit, parat; excluditur facilius quam expellitur. Quis negat
Ergo intrantibus resistamus, quia facilius, ut dixi, non recipiuntur quam exeunt. " Aliquatenus," inquis, " dolere, aliquatenus timere permitte "; sed illud " aliquatenus " longe producitur nec ubi vis, accipit finem.